Nehemiah 1

BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum moenia restaurant. ID., ibid. Hucusque verba Esdrae, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent praeparari. ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud Hebraeos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctae civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonae actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad aedificationem Ecclesiae esset venturus. ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quae fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti poenitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatae ab infimis ad desiderium patriae coelestis, et in equitatu sanctorum cordium, quae scilicet portant sessorem Deum. ID., ibid. Patet litterae sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiae, luxuriae caeterorumque vitiorum incendio perire. . Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum aedificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes. . .
Copyright information for VulgGlossa